monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 67
{XXIII} Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, qui vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus XXXX computuere.